MUSIVARIA Ars

MUSIVARIA Ars
MUSIVARIA Ars
cuius opus Mosaicum, vide ibi, Museum seu Musivum: a Byzantinis Graecis transiit, in coeteras Europae provincias, uti scribit Manuel Chrysoloras Ep. de vet. ac nov. Romae comparatione p. 122. quod Constantinopoli omnes pene publicae ac sacrae aedes musivô exornatae essent; hincque Musivarii seu Musici artifices (de quibus leg. 1. Cod. Iustinian. de Excusat. Artific l. 10. et Iul. Firmicus l. 3.) Graecis ποικιλταὶ, item Μουσιάτορες peti solerent: id quod testatur Leo Ostiensis l. 3. c. 27. Edit. Brolii, hisce verbis: Legatos praeterea Constantinopolim ad conducendos Musaei et quadratarii operis peritos artifices mittit: ut alii absidam et arcum atque vestibulum maioris Ecclesiae musivo componerent: alii Ecclesiae totius pavimentum palorâ varietate consternerent. Quam vero periti ipsi artifices fuerint, ex opere ipsorum facile conici potest: cum et in musivo animatas fere effigies et virentia quaeque te putares aspicere, et in marmoribus omnigeni coloris flores pulchrâ varietate vernare videantur. Et quoniam huiusmodi artes quingentis iam ferme annis omiserat magistra Latinitas, eas huius industriâ recuperare promeruit aetate nostrâ. E quibus clare liquet, Musivarios a Quadratariis fuisse distinctos, et Musivariam parietes, Quadratariam vero artem sola spectasse, quod supra ex Salmasio statuimus: Fiebat autem utrumque opus parvis tessellis h. e. calculis quadratis, in varios colores tinctis, ad exprimendam aliquam imaginem, aut avis aut piscis aut hominis aut aliam quamcumque, cum Lithostrota sectis parvulis marmorum crustis, ex diversigeneris et coloris marmoribus sternerentur. Et quidem, cum pavimenta primitus ex tessellato istiusmodi opere solum fierent, ea lithostrotis expulsa sunt, quae sub Sulla originem sump sêre, ac deinde pavimenta ex humo mota in cameras transiêre ac musivi operis nomine appellata sunt. Hinc Musivo ornatas cameras passim apud Auctores legere est; quod in solo pavimentum dicebatur, et tessellatum opus, uti dictum. Plin. l. 36. c. 25. Celeberrimus fuit in eo genere Sosus, qui Pergami stravit, quem vocant Asarotonoecon, quoniam purgamenta cenae in pavimento, quaeque everri solent, veluti relicta fecerat, parvisque etesserulis, tinctisque in varios colores. Verbô Lucillii usus est, cuius et versum ibidem citavit,
—— lex is compostae, et tesserulae omnes,
Arte pavimento, atque emblemate vermiculato.
i. e. tincto vel miniato. Coccum enim et vermiculum, Graecis σκωλήκιον, iam tum Romanis notum erat. Postea vero vitrô ornari camerae coepêre, quod proxime aetatem suam incepisse, idem Plinius refert. Nempe camerae signinô primum opere inducebantur, deinde aut tectoriô poliebantur aut musivô ornabantur, aut vitrô decorabantur, aut encaustô pingebantur aut etiam deaurabantur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1214. et 1215. ut et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MOSAICUM — unius literae traiectione, ex musiacum, quod a musio, museo seu musivo (varie enim pronuntiatur) Graecis Μουσεῖον, opus dicitur, variorum colorum lapillis tessellatum, ψηφίδων λεπτῶν ἐπιςθέσεσι, ut habet Nicetas in Alexio Man. fil. num. 5. qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”